CAPUT PRIMUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Post synaxin vespertinam ad repromissam narrationem intenti, psiathiis pariter ex more consedimus. Cumque silentium aliquantisper pro senis reverentia praeberemus, taciturnitatem verecundiae nostrae tali praevenit eloquio: Usque ad spiritalium rationem charismatum proferendam praecedens disputationis ordo pervenit, quam tripartitam esse maiorum traditione percepimus. |
2 | Prima siquidem curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac iustos viros signorum gratia comitatur, sicut Apostolos multosque sanctorum signa ac prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite; gratis accepistis, gratis date. Secunda, cum, ob aedificationem ecclesiae vel eorum qui infirmos suos ingerunt, vel eorum qui curandi sunt, fidem, sanitatum virtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. De quibus Salvator in Evangelio: Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus: et tunc confitebor illis quia numquam novi vos: Discedite a me, operarii iniquitatis. Et econtrario, si offerentium vel infirmorum desit fides, etiam illos quibus curationum dona collata sunt non sinit sanitatum exercere virtutem. |
3 | De qua re Lucas evangelista: Et non poterat, inquit, Iesus facere inter eos virtutes, propter incredulitatem illorum. Unde idem Dominus: Multi, inquit, leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. Tertius curationum modus etiam colludio daemonum ac factione simulatur, ut dum homo manifestis criminibus obligatus, propter admirationem signorum sanctus ac Dei famulus creditur, etiam vitiorum eius aemulatio suadeatur, et per hoc obtrectationis aditu reserato, etiam religionis sanctitas infametur, vel certe ut is qui curationum dona habere se credit, per superbiam cordis elatus gravius elidatur. Inde est quod invocantes eorum nomina quos nulla merita sanctitatis nec ullos spiritales fructus habere cognoscunt, uri se eorum meritis, ac de obsessis simulant corporibus effugari. |
4 | De quibus in Deuteronomio: Si surrexit, inquit, in medio tui propheta, aut qui somnium se vidisse dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis; non audias verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima vestra. Et in Evangelio: Exsurgent, inquit, pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. |